MISCHIUM

MISCHIUM
MISCHIUM
vocatum fuit marmor Parium viride vaviegatum et diaphanum e quo constans superbissimum ac amplissimum labrum superiori saeculô, in thermis Titi effossum, et inde in hortos collium Vaticanorum, quos ab prospectês amoenitatem Belvedere vulgo vocant, transsatum est; vel potius vas ipsum: Dignum omnino, in quo tantus Imperator lavaretur. Thermas autem Titi eiusque palatium statuunt in hortis D. Petri in vinculis; dicebaturque labrum. vas aquâ tepidâ, corpori abluendo, repletum, quod in una ex tribus praecipuis Thermarum cellis constituebatur. Labrifiguram ex Boissardo exhibet Car. Patinus Notis in Suetonium, p. 411. Nomen autem labro inde, quod in eo mixti sint malachitae, sardonyches: agathites, crystallus, chalcedonius, amethystus, cyanus, aliaeque gemmae, quibus pretium referri nequit. Idem ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • LABRUM Titi — sup. sec. in Thermis eius refossum, Vide infra in voce Mischium …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARMOR — I. MARMOR apud Taprobanitas in pretio, ut et testudines, haud secus ac apud Romanos, inter instrumenta nitidioris et elegantioris vitae. Et quidem apud hos L. Crassus Orator primus peregrini marmoris columnas habuit, in Palatio, Hymettias tamen… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”